monumenta.ch > Plinius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 3
{I} surdis etiam rerum sua cuique sunt venena ac minimis quoque. philyra coci et polline nimium salem cibis eximunt; praedulcium fastidium sal temperat; nitrosae aut amarae aquae polenta addita mitigantur, ut intra duas horas bibi possint, qua de causa in saccos vinarios additur polenta. similis vis Rhodiae cretae et argillae nostrati. concordia valent, cum pix oleo extrahitur, quando utrumque pinguis naturae est. oleum solum calci miscetur, quando utrumque aquas odit. cummis aceto facilius eluitur, atramentum aqua, innumera praeterea alia, quae suis locis dicentur adsidue.